CORONA

CORONA
I.
CORONA
Urbs Daciae mediterranea forsan Palmissa antiqu. Nunc urbs Transylvaniae ad Burciam amnem, Stephanopolis et Brassovia etiam: munita in regiuncul. Burcza; ubi 3. suburbia, quorum unum Bulgari, 2. Hungari, 3. Saxones incolunt. 12. leuc. German. a Cibinio in Ortum. German. Kronstatt.
II.
CORONA
dignitatis, perfectionis ac plenitudinis symbolum. Unde apud Homer. Od. α. v. 149.
----- ----- Κοῦροι κρητῆρας ἐπεςτέψαντο ποτοῖο.
Crateres magnos siatuunt et vina coronant.
Hoc est, crateres ad summa labra replent. Inter Iani bifrontis ponitur inventa et usurpata est olim in sacrificiis, apud Athenaeum, l. 15. et Q. Fabium Pict. l. 1. qui idem farris et vini inventor perhibetur. Nempe utrumque praebuit, non tam cibo aut potui, quam divino cultui et sacris instaurandis, in priscorum enim sacrificiis haec duo iungi consuevisle discimus, ex Lactantio, l. 7. c. 6. Plinius primum hominum Liberum patrem coronam imposuisse capiti
suo ex hedera, scribit, l. 16. c. 4. Tertullianus primum caput coronatum fuisse a Charitibus tradit, de Coron. mil. Apud eundem Pherecydes Saturnum primum coronatum refert etc. Hoc certum, Ianum in Italia, sicut Liberum in India et Asia, praeclarissimae cuiusque rei auspicem facere solitos Veteres itaque ratem et coronam ei locô praemii sculpserunt. Et merito inventor farris et vini, Coronae quoque auctor cluet, quia far et vinum ab altaribus Deorum translata sunt ad mensas hominum, apud quos, gravedini capitis ex vino minuendae natae primum coronae sunt. Sed nomen nondum tum usurpatum; struppos vel stroppos vocabant vincula ex duabus aut tribus taeniis invicem tortis Romani; nondum invento coronas e floribus texere, unde Strophiola nata, de quibus suô locô. Dein rami adhibiti. Plin. l. 21. c. 2. arborum ramis coronari in sacris certaminibus, mos fuit primum. Quibus flores accessêre: Cuiusmodi coronae ê ramis floribusque textae serviae et Serta dici coeperunt. Tandem ipsum Coronae vocabulum communicatum est, inter sacra tantum et bellicos honores coronis suum nomen vindicantibus, Plin. d. l. Nectebautur autem ista prima setta seu coronae e floribus, e gramine, salice, arundine, lana, lino, hedera, omnique adeo materia ple ctili, nexili, plicatili, tornatili, flexili. Unde plectiles coronae, Graece πλεκταὶ, florales nempe, quae proprie dicebantur plecti: eadem pactiles, Graece πηκταὶ, quasi e floribus artificiose mixtis compactae, cuiusmodi coronae summam auctoritatem fuisse, ait Plinius, l. cit. c. 3. Sed et nexiles dicebantur, item tortiles, Graecis ἑλικτοἱ; quibus proxime accesserunt cylistae, sive encylistiae; sutiles quoque aliae, de quibus hîc passim. Et prima quidem illa corona, quae unum vinculi usum praebuit, ex Amerina salice plectebatur: quali Megisthen totos 10. mensibus fuisse evinctum, tradit Anacreon, Carm. l. 2. Vel ex arundine vernacula, quâ Lacedaemonii festis Promachiorum diebus sese coronâsse leguntur. Postmodum ex herbis et floribus in hoc lectis, ut vim vini compescerent, coronae factae, interquas refrigerantes inprimis celebres, ex rosa, similace, semine albae spinae, herba hirsuta, gramine dactyli, iberi et quinquefolio; e pulegio, amethysto, Chamaepiti, e caepis, ex hedera, ex filo cui haereret folium oleae, in quo scriptum esset nomen Minervae etc. In conviviis autem coronas triplices habuêre Veteres quae caput primo, dein frontem, tandem collum redimtrent: iis addita unguenta. Praeterea calices, ianuae, ministri coronabantur. Nec sine coronis ullius convivii apud Veteres mentio. A' privata laetitia ad publicam mos transiit, unde Coronae fcstae, quae coniciebantur in eum, qui universorum studiis excipiebatur. Vide supra ubi de Coniectu florum. Uti vero hi flores primitus indiseriminatim legebantur, ita ex indistinctis corollam sibi quisque plectebat, nullô aut exiguô coloris, odoris, nitoris, iudiciô. Unde χυδαίας dixêre, quasi confuse plexas. At temporis processu accurate corona plexa ἔρως dicta est. Vide Athenaeum, l. 15. et Etymolog. voce ἔρως. Quod nectendi coronas artisficium, a Sicyoniis manâsse, Plinius est auctor, c. 2. cit. Hi dicuntur accendisse odores et colores, ex ingenio Pauliae pictoris, et Glycerae coronariae, dilectae admodum illi. Vide quoque eum, l. 35. c. 11. Consistebat autem id, in floribus, foliis, herbis, ramulis in orbem nectendis: quod fiebat in filo, aut scirpo, Tertullian. de coron. milit. seu philyra, Etymolog. Φιλύρα, et similibus. Erantque hae philyrae simplices primum, h. e. nullâ arte fucatae, aut diffimulatae, Plin. l 21. c. 3. Publ. Claudius Pulcher primus bracteas addidit, i. e. bracteatas fecit. Accesserunt postmodum lemnisci, seu fasciolae e coronis pendulae: quae pro ratione coronarum, laneae, lineae, aureae, caelatae etc. fuêre. Porro corona fiebat vel ex uno flore, ut hypoglettis, Isthmia, Antinoia, lotina, pyleo, iecche, e palma, melilotina, cyliston, struthia, pothos e serpyllo, e myrto, tiliacea etc. vel ex pluribus. Quorum locô pinnis alarum, Musae, apud Pausan. l. 9. sagittis Indi et Bactriani usi, apud Prudentium, Hamartig. Atque hae proprie Coronae convivialis laetitiae, sive privatae, sive publicae, de quibus vide plura hîc, ubi de Convivialibus et Nuptialibus Coronis. A' mensis ad Sacra usu translatô, simulacra ipsa Numinum coronari coeperunt. Inter quae, Bacchus e vite, corymbis, racemis, pampinisque; Iuno similiter e vite; Dioscuri, ex arundine, uti et Flumina; Apollo ex arundine primum, inde lauro; Saturnus, e ficis recentibus; Iuppiter e floribus; Hercules e populo; Pan, ex pinu et ebulo; Lucina e dictamo; Horae, e fructibus unicuique tempestati anni proprits; Gratiae ex oleae ramis; ut et Minerva; Venus ex rosis; Ceres e spicts; Lares e myrto et rore marino; Alii ex aliis, coronas habuêre. Quid? quod luci, arbores, spinae, termini, pari modô ornati fuêre? Sed et sacris annumerandae, quae mortuis olim imponebantur, auctore Lycurgô; quod institutum Lacedaemone Athenas, hincque Romam, migravit. Hae Lacedaemoniis ex olea, apud alias gentes nunc ex olea, nunc ex lauro; quandoque e liliis, factae sunt: quarum locô Regibus mortuis, diademata imposita, legimus. Hinc et mortuis ἐδίδοτο ὁ ςτέφανος, inquit Suidas, ὡς τὸν βίον διηγωνισ μεν´οις, data est mortuis corona, tamquam vitae huius agonem decertâssent. Quo alludens, apud Enstathium, Ismen. pater filii obitum acerbe deplorat, hisque verbis prosequitur: πῷς σε καταςτεφανώσω τοῖς δάκρυσι, quomodo te coronabo fletibus? Eôdem modô Astyanacta nepotem Hecuba componit, apud Euripidem, Troad. Imo et urnae mortuorum coronatae, rogi item et sepulchra, apiô, hyacinthis, liliis, sertis et taeniis, vide infra, inprimis in ultima hac voce. Ut de Coronis Diis dicatis et inter ἁ αθήματα in templis suspensis, nihil dicam: de quibus videre poteris, inter alios, Livium, l. 32. c. 27. ubi de Corona aurea ab Attalo rege in Capitolio
positâ, 246. pondo: Item, l. 36. c. 35. ubi de alia 100. pondo a Legatis Philippi ibidem dedicata etc. Certe, pars nulla divini cultus apud Gentiles coronis carebat, imo in solis coronis nonnumquam constitit; quomodo Dianam Ephesiam cultam esse, discimus ex Plinio, l. 21. c. 3. Neque vero Dii solum, sed et homines, qui Diis sacra faciebant, coronati, vittati, infulati, fuêre: Sacerdotes videl. et Sacrificantes, quorum corona oleagina vel aurea fuit. Flamen autem laureatus erat. Etiam qui quidpiam Deo
dedicaret, libaretque, Flaminicae quoque, Bacchae, Vestales, coronas gestavêre. Porro qui ab oraculo Delphico, quod non nisi laurô coronati adibaut, acceptô responsô, revertebantur, coronam unam capiti, alteram fronti, tertiam collo adhibuisse, Athen. ait, l. 15. Et in Supplicationibus, maiores annis duodecim coronatos fuisse apud Romanos; idem Livius docet, l. 40. c. 47. Ipsas victimas fuisse coronatas, notissimum, cupressu inprimis et pinu. Sed et domus coronabantur, sacrô durante: alvei item, lintres, naves, vehendis sacris adhibitae;nec non equi et asini, eidem usui adhibiti: Arae tandem, vide infra Cupressus, nec non Altaria, Sacella, Aediculae, Templa, Vasa, et Cistae, in quibus sacrificio necessaria condebantur. Sacris proximae coronae sunt, quibus leguntur coronati Magistratus, quae apud Athenienses ex myrto fuêre; Legati item, quibus verbena aut olea adhibita, Supplices, quibus myrtus itidem placuit; Vates, Viri fortes, bene meriti de Republ. etc. quorum omnium et statuas coronari mos. Inprimis Hieronicarum celebris corona, quam illi in sacris Ludis victores reportavêre. Vide ubi de huiusmodi Ludis passim. Et quae ex his natae, Militares, castrensis scil. vallaris, civica, muralis, navalis, equestris, obsidionalis, ovalis, triumphalis etc. Cuiusmodi coronas non singuli tantum adepti sunt, verum etiam interdum tota cohors, populus, publici Ordines, universi, totae urbes: ut de Rhodiorum populo, apud Livium, l. 21. de urbe Athenarum, apud Aristidem, Panathen. de aliis apud alios legimus. Multum his dissimites illae, quae datae sunt coquis talibusque voluptatum lenonibus, apud Sybaritas, Athen. l. 12. potoribus, apud Diogenem Laertium in Xenocrate; sycophantis, apud Diodorum Sicul. l. 12. et Magis, apud Scholiastem in Theriac. Nicandr. quae plerumque ex myrica erant. Sed et servorum captivorumque venalium signum Corona fuit, de qua alibi. Inter Magistratus, supra indigitatos, Imperatores, Reges, Duces, Comites, hodieque Diademata et Coronas gestant, de quibus vide hîc passim, inprimis ubi de Cidari, Diadmate, Tiara, item ubi de Imperatoribus, Regibus etc. Ut Coronas, quarum in supellectile quoque mentio, aliaque praeteream. In luctu contra coronari nefas habitum, atque proin Aeschylus ἑπτ. ἐπὶ Θηβ.
Πέπλων καὶ ςτεφέων
Πότ᾿, εἰ μὴ νῦν, ἀμφὶ λιτὰν ἕξομεν,
Coronas et pepla
Ecquando potius quam nunc, conversae ad supplices preces proiciamus?
Uti Scholiastes interpretatur. Qui ritus Polluci est ἀνάῤῥηξις ςτεφάνων: Nam tunc temporis, si coronae iam essent allatae, frangebantur, lacerabantur et abiciebantur. Sic qui de hominis capite cognoscebat, capiti detrahebat coronam, teste Tulliô, ad Attic. Idem faciebant Romani, tempore quô Res publ. turbata esset, Plin. l. 21. c. 3. Bacchae quoque, indignatione accensae, apud Oppianum, Cynegetic. l. 4. Tandem adimebantur iis lacerabanturque coronae, qui indignos se muneribus honoribusque, in quibus versabantur, reddidissent; uti legimus apud Auctores passim. Sed et Christiani olim coronas respuebant, eo quod, ut praedictum, iis in Sacris inprimis suis ac idolorum cultu Gentiles uterentur; qui proin capitibus Christianorum, cum eos ad Sacra sua compellerent, casdem omni ratione ingerebant. Hinc Cyprianus de Lapsis, Ab impio, sceleratoque velamine quo illic velabantur sacrificantium capita captiva, caput vestrum liberum mansit. Frons cum signô Dei pura, Diaboli coronam ferre non potuit. Vide quoque Clementem Alex. Paedagog. l. 2. c. 8. Neque hoc solum, sed, ne quidquam cum Gentilium moribus commune haberent, etam mortuos coronandi ritum repudiabant. Sic Tertulliam. de Coron. Quid tam indignum Deô, quam quod dignum idolô? quid autem tam dignum idolô, quam quod et martuô? Nam et mortuorum est ita coronari, vel quoniam et ispi idola statim fiunt et habitu et cultu consecrationis, quae apud nos secunda idololatria est. Vide iterum Clementem, d. l. Utrmque complexus, apud Minucium, Octavius Caecilio obicienti, Christianos capiti et sepulchris coronas denegare, Sane, respondet, quod caput non coronamus, ignoscite. Auram boni floris naribus ducere, non occipitiô capillisve solemus haurire. Nec mortuos coronamus. Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis ---- non sentienti coronam: cum et beatus non egeat, et miser non gaudeat floribus. At enim nos exsequias adornamus eâdem tranquillitate, quâ vivimus: nec adnectimus arescentem coronam, sed a Deo aeternis floribus vividam sustinemus. Interim floribus et sparsis uti ac solutis, et sertis colla complecti, consuevisse, addit ibid. Plura hanc in rem, vide apud Plin. l. 21. c. i. et seqq. Ioh. Rosinum, Antiqq. Rom. passim, et Car. Paschalium, Coronarum libris; uti de investitura per Coronam, suô locô. Hinc Coronaria mulier nectendarum corollarum artifex, item quae illas vendit, Graece ςτεφανηπλόκος, seu ςτεφανόπωλις, vide infra Stephanoplocos. Coronarium aurum, vide supra in voce Aurum, ut et paulo infra: Coronata lustra, apud Statium, l. 4. Sylv. 2. quibus ob coronas certabatur, singulis quinquenniis evolutis, vide M. Raderum, Commentar. ad Martial. l. 4. Epigr. i. I. C. Bulengerum, de Imper. l. 3. etc. Adde quae dicemus inra vocibus Stemma, Stephanita, Stephanomata, Stephanos, Stephusa, Taenia.
Coronarum, apud Priscos, genera celebriora.
Antinoeae Coronae. Vide supra. Augustales, vide Paschalium praefatum, l. 10. c. 7. Aureae, militibus ac Triumphatori datae: quod primo a Posthumio Dictatore factum refert Plin. l. 33. c. 2. Castrensis, seu Vallaris, quod valli insigne haberet: donata ei est, qui primus hostium castra pugnans intravit. Fuit ex auro, vide supra. Cereae, apud Artemidorum, l. 1. c. 79. ubi illas omnibus, maxime vero aegrotantibus, malum portendere, ait. Contineri illis aliquid Magicae superstitionis solitum videtur. Paschal. l. 4. c. 4. Chydaea, vide spura.
Civica, e querna fronde; item ex ilice, praemium servati in proelio civis. Talium 14. accepit Sicc. Dentatus. Classica, dabatur Ducibus, ob rem mari egregie gestam. Vide infra Rostrata, item Navalis. Cylistiae, vide Encylistiae. Donaticae, vide infra. Ellotis, vide infra Ellotia, et Myrtea corona. Encylistiae, vide infra suô locô. Ε῎ρως dicta est corona, quae non ex floribus indistinctis fiebat, ut Chydaeae; sed in quibus pro ratione coloris, nitoris, odoris, flores artificiose seligebantur. Vide Car Paschal. l. 2. c. 12. Exploratoriae, a Caligula inventae, quas ipse Solis, Lunae, siderumque specie distinxit, Sueton. in eo, c. 4. et 5. Vide quoque Paschal. l. 9. c. 10. Ferales, quae gestantem necent, de quibus vide Plin. l. 21. c. 3. Festae, dictae sunt, quod more Romanô festis ludis omnis aetas coronata spectabat, Serv. Aen. l. 5. Florae, antiquissimae et honoratissimae fuêre: de quibus vide Paschal. l. 2. c. 13. etc. Funebres, vide supra: item ubi de Cadaverum cura. Graminea, in re militari, maximae honorationis. Vide Obsidionalis, et Car. Paschal. l. 4. c. 11. et l. 7. c. 16. Hederacea, vide infra ubi de Hedera. Hetruscae, aureae erant et gemmatae, vide Paschal. l. 2. c. 12. et l. 8. c. 6. Histrionicae, vide eundem, l. 9. c. 1. et infra, in voce Cotinus. Hypoglottis, in fine convivii data, vide Paschal. l. 2. c. 4. Hypothymides, Ibid. Imperatoria, vide Diadema. Inversa, non minus ac lapsa, aut rupta, mali ominis erat, de qua vide Paschal. l. 4. c. 13. Lanea, in expiatoriis et Magicis sacris receptissima; apud Plin. l. 21. c. 3. Propert. El. 5. l. 3. etc. Eâdem nova Nupta coronabat ianuam mariti, apud Paschal. l. 2. c. 16. Homerum Plato, ibid. Sed et adulteri hâc alicubi cincti etc. Vide quoque Barthium, Animadversion. ad Statium, l. 2. p. 1121, et l. 3. p. 724. Laurea, Imperatorum, Poetarum, aliorum, vide infra. Lemniscata, vide itidem infra. Lineae, vide Paschal. l. 2. c. 12. Longae, quarum mentio in XII. Tabb. dictae sunt ad differentiam rotundarum, qualibus busta, sepulchra, sellae curules, theatra et currus triumphales exornari consuevêre. Ludicrae, vide infra. Martyrum, e floribus. Paschal. l. 2. c. 15. Militares, vide supra aliquid, et plura infra, ubi de Militibus, et Militari corona. Muralis, velut muri pinnis decorata, dari solita est ab Imperator. ei qui primus hostilem murum subiit. Talium tres meruit Sicinius Dentatus. Myrtea, non conviviis solum, ubi tum capiti ornando, rum, flabelli locô, muscis abigendis, ut apud Athenienses, adhibita est; sed bellicis quoque se rebus inseruit, Plin. l. 15. c. 29. ovationis insigne, Posthumio Tuberto primum collata. Vide infra ubi de Myrto. Navalis, vide infra. Nuptialis, itidem. Obsidionalis, quam ii, qui liberati erant ab
obsidione, Duci liberanti dare solebant. Harum unâ donatus est supra memoratus Sicin. Dentatus, miles fortissimus; e gramine fuit. Oleagina, praemium erat in Olympicis ludis victorum. Ovalis corona myrtea fuit, quâ Imperatores, qui ovantes introibant urbem, donati sunt. Vide supra Myrtea. Pactilis, vide in hac voce. Pampinea, vide ubi de Pampino. Pancarpiae, vide Paschal. l. 2. c. 13. Corona e panibus, vide supra Buccellatum, et infra Conona Oblationis, Panis. Plectilis, dicta est corona ex integra fronde lauri lplexa, apud Plautum, in Bacchid. Actu 1. sc. 1. v. 37. et A. Gellium, Noct. Attic. l. 18. c. 2. Vide quoque infra. Plumea, cum pennis tribus puniceis aut nigris, nigris longitudinis fere cubitalis, militibus concessa est, ut aspectu pulchri, hostibus vero terribiles evaderent. Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium, l. 2. p. 936. Plicatiles, apud Paschal. l. 1. c. 13. Pontificia, vide infra Regnum, Triregnum. Psilinae, Ibid. l. 6. c. 21. Querna, eadem cum Civica. Radiata, Diis maiorum gentium, et praecipue Soli, Iovi et Baccho attributa est: ad cuius similitudinem Viri Principes, qui Dii haberi volebant, similem gestabant, ut de Augusto, aliisque legimus. Vide Car. Paschal. l. 9. c. 13. Refrigerantes, vide supra. Regia, vide infra Regnum. Rosea, vide infra. Rostrata, itidem. Rutilae, vide Paschal. l. 8. c. 5. Sacerdotalis, Ibid. l. 4. c. 13. Sacrae, vide infra. Salutis, vide infra Liberati. Spicea, Cereris fuit; vide Spicea infra. Spinea, infausta. Vide Paschal. l. 7. c. 15. Stellata, Ibid. l. 9. c. 14. Vide quoque Radiata. Subtiles quaenam dictae, vide infra. Tonsa, scu Tonsilis, plectili opposita, texebatur e foliis detonsis et ex mero folio funiculis suebatur. Vide Salmas. ad Solin. Serviumque ad istum Virgilii versum, l. 3. Georg. v. 21. Ipse caput tonsae foliis ornatus olivae. Tortiles seu Volubiles aut Volventes se, dictae sunt in quas tantum admissae sunt, res orbiculares, poma, et fructus ii, qui duriusculi erant, prae herbis et foliis, quae molliora: A volvendo. Vide Paschal. l. 1. c. 13. Triumphales ex auro fuêre, quae a sociis et amicis gentilibus mittebantur Imperatoribus, atque in triumpho praeferebantur, numerô saepe admodum frequenti. In Scipionis Asiatici triumpho aureas coronas ducentas triginta quatuor Livius: in Caesaris, duo milia octingentas viginti duas Appianus, numerant. Id vulgo aurum Coronarium: olim ex lauro erant,
propter paupertatem; ut Festus affirmat. Vide A. Gellium, l. 5. c. 6. et Paschal. l. 8. c. 1. et seqq. Vallaris, valli habebat insigne, darique militi solita est, qui hostile vallum pugnans introiit: eadem cum Castrensi, de qua supra. Vitiginea, partim Iunoni, partim Baccho, in usu erat, uti diximus retro. Volubiles dictae, quae volvi possunt, utpote ex pomis fructictibusque duris nexae, vide supra Tortiles etc. et quarundam Coronarum praefatarum icones apud Rosinum in Antiqq. Rom. De Coronis vero illis, de quibus prolixius dicendum erit, hîc infra.
III.
CORONA
ornamentum quod in aedibus sacris pendebat, apud Anastasium Bibliothecar. cuius typum ex Matyrologio quodam membranaceo Bibliothecae Vaticanae et Templo S. Clementis Romae, exhibet Dominic. Macer in Hierolex. Addit frater Carolus, ante Imperatorem Graecorum lampades duas coronatas, ςτεφανώματα, i. e. coronas, Balsamoni dictas, olim deferri consuevisse; ut indigitaretur, ad Maiestatem Imperialem seu coronam rerum divinarum ac humanarum curam spectare: unicam vero, ante Patriarcham, quod sola spiritualia ad ipsum spectarent; ante Imperatricem similiter unicam, quod non nisi humanarum rerum ei cura esset etc. Idem nomen est nummi aurei Francici, apud Car. du Fresne in voce Moneta. Item candelabri, in modum coronae ac circuli, variis lucernis instructi, a Templorum laquearibus dependentis, apud Anastasium in Silvestro Pontif. etc.
IV.
CORONA
portus Gallaeciae capacissimus. Vide Caronium.
V.
CORONA
signum caelesta supra humerum Arctophylacis est, novem stellis constitutum in orbem dispositis, cum Scorpione exoriens, occidens autem exoriente Cancrô, Virg. l. 1. Georg. v. 221.
Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur,
Gnossiaque ardentis decedat stella Coronae.
Manilius, Astron. l. 1.
At parte ex aliâ clarô volat orbe Corona,
Luce micans variâ, nam stellâ vincitur unâ
Circulus in medio radians, qua proxima frontem
Gnossia desertae fulgent monumenta puellae,
Candidaque ardenti distinguit lumina flammâ.
Vide Ariadna.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • corona — (Del lat. corōna). 1. f. Cerco de flores, de ramas o de metal con que se ciñe la cabeza, como adorno, insignia honorífica o símbolo de dignidad. 2. Conjunto de flores o de hojas o de las dos cosas a la vez dispuestas en círculo. Corona funeraria …   Diccionario de la lengua española

  • Corona — Saltar a navegación, búsqueda Contenido 1 Tocado representativo 2 Monedas 3 Personas 4 Otros …   Wikipedia Español

  • Corona — (lateinisch corona und griechisch κορώνα, „die Krone“) bezeichnet: In der Antike: ein als Auszeichnung verliehener (z. B. Corona Triumphalis) oder zu kultischen Zwecken getragener Kranz, siehe Corona (Antike) in der Architektur antiker… …   Deutsch Wikipedia

  • corona — sustantivo femenino 1. Aro de ramas, flores o metal que se ciñe a la cabeza como adorno o como símbolo honorífico o de dignidad: Los emperadores romanos se ceñían la corona de laurel como símbolo de triunfo. Este boxeador posee la corona europea… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Corona — (lat.), Kranz, Krone, bei den Alten ein häufig vorkommendes Schmuck und Ehrenzeichen. Bei den Griechen war der Kranz (stephănos) ein Amtszeichen, wie bei den Athenern der Myrtenkranz der Archonten, Ratsherren und der Redner, solange sie sprachen …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Corona — Corona, CA U.S. city in California Population (2000): 124966 Housing Units (2000): 39271 Land area (2000): 35.147098 sq. miles (91.030562 sq. km) Water area (2000): 0.022597 sq. miles (0.058527 sq. km) Total area (2000): 35.169695 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • corona — CORÓNA s.f. Tip de descărcare electrică de forma unei aureole (coroane), care apare în jurul părţilor mai ascuţite ale conductelor aflate la înaltă tensiune. – Din fr. coronne, germ. Krone. Trimis de IoanSoleriu, 07.05.2004. Sursa: DEX 98 … …   Dicționar Român

  • corona — f. anat. Órgano o parte del cuerpo que muestra una disposición circular. Medical Dictionary. 2011. corona órgano o parte de un …   Diccionario médico

  • corona — /ko rona/ s.f. [dal lat. corona, dal gr. korṓnē ]. 1. a. [ornamento del capo di forma circolare, in metallo prezioso o di fiori e fronde, nell antichità simbolo spec. di vittoria e di regalità: c. d alloro ; c. nuziale ] ▶◀ diadema, ghirlanda,… …   Enciclopedia Italiana

  • Corona — (Ленцерхайде,Швейцария) Категория отеля: Адрес: Voa Pintga 2 b, 7078 Ленцерхайде, Швейцария …   Каталог отелей

  • Corona — (Тыхы,Польша) Категория отеля: 3 звездочный отель Адрес: Oświęcimska 291, 43 100 Тыхы, Польша …   Каталог отелей

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”